eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in
Aegyptum
contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri
diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas
habentes et hastis quasi cohortes armatas
et cursus equorum per ordines digestos et congressiones
fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem
gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum
splendorem omnisque generis loricarum
quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset
Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente
adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad
ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem
Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat
prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans
hostium et non civium se tropea capturum
et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum
suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten
ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum
fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga
legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum
extrusus est
et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas
profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et
insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio
sepulchro participans
his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos
Iudaeos et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis
civitatem quidem armis cepit
iussit autem militibus interficere nec parcere
occursantibus et per domos ascendentes trucidare
fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum
exterminia virginumque et parvulorum neces
erant autem toto triduo octoginta milia interfecti
quadraginta milia vincti
sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa
terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit
proditor
et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis
regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam
contrectabat indigne et contaminabat
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter
peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus
propter quod et accidit circa locum despectio
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse
involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad
expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et
repulsus utique fuisset ab audacia
verum non propter locum gentem sed propter gentem locum
Dominus elegit
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum
postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira
Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum
summa gloria exaltabitur
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo
talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae
superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum
deducturum propter mentis elationem
reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem
Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem
eo ipso a quo constitutus est
in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam
ceteri inminebant civibus
cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum
principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus
praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac
iuvenes vendere
qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque
ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere
suis praecepit
omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et
civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in
desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis
agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes
essent coinquinationis